Roráte, coeli, désuper, et nubes pluant iustum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Ps 18:2.
Coeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen
Roráte, coeli, désuper, et nubes pluant iustum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Orémus.
V. Flectámus génua.
R. Leváte.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostræ ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ subsídia cónferat, et ætérnæ beatitúdinis praemia largiátur.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ,
V. Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto eius Innocens mánibus et mundo corde.
Oratio
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Orémus.
Festína, quǽsumus, Dómine, ne tardáveris, et auxílium nobis supérnæ virtútis impénde: ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte.
V. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum eius.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus: Is 35:4.
Confortámini, et iam nolite timére: ecce enim, Deus noster retríbuet iudícium: ipse véniet, et salvos nos fáciet.
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen eius Emmánuel.
S. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Salutáris tui, Dómine, munere satiáti, súpplices deprecámur: ut, cuius lætámur gustu, renovémur efféctu.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Nenhum comentário:
Postar um comentário
Diga o que você realmente quer dizer, com sinceridade, mas não com maldade. Todo comentário é moderado.