![]() |
| Foto: Fraternidade Sacerdotal São Pio X |
Ps 79:4; 79:2
Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim: et salvi érimus.
Ps 79:2
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Ioseph.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen
Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim: et salvi érimus.
Orémus.
V. Flectámus génua.
R. Leváte.
Deus, qui cónspicis, quia ex nostra pravitáte afflígimur: concéde propítius; ut ex tua visitatióne consolémur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Lectio Isaíæ Prophétæ: Isa 19:20-22
Ps 18:7; 18:2
A summo coelo egréssio eius: et occúrsus eius usque ad summum eius.
V. Cæli enárrant glóriam Dei: et opera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Oratio
Orémus.
V. Flectámus génua.
R. Leváte.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sub peccáti iugo et vetústa servitúte deprímimur; exspectáta unigéniti Fílii tui nova nativitáte liberémur:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Lectio Isaíæ Prophétæ: Isa 35:1-7
Ps 18:6; 18:7
In sole pósuit tabernáculum suum: et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo.
V. A summo coelo egréssio eius: et occúrsus eius usque ad summum eius.
Oratio
Orémus.
V. Flectámus génua.
R. Leváte.
Indignos nos, quǽsumus, Dómine, fámulos tuos, quos actiónis própriæ culpa contrístat, unigéniti Fílii tui advéntu lætífica:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Lectio Isaíæ Prophétæ: Is 40:9-11
Ps 79:20; 79:3
Dómine, Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus,
V. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.
Oratio
Orémus.
V. Flectámus génua.
R. Leváte.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut Fílii tui ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ remédia cónferat, et praemia ætérna concédat.
Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Lectio Isaíæ Prophétæ: Is 45:1-8.
Ps 79:3,; 79:2; 79:3
Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.
V. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Ioseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Béniamin, et Manásse.
Oratio
Orémus.
V. Flectámus génua.
R. Leváte.
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui iuste pro peccátis nostris afflígimur, pietátis tuæ visitatióne consolémur: Qui vivis.
Lectio Daniélis Prophétæ: Dan 3:47-51
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saecula. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in saecula. Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in saecula. Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in saecula. Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in saecula. Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in saecula. Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in saecula. Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in saecula. Benedícant te coeli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in saecula. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in saecula. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saecula sæculórum. Amen. Et laudábili et glorióso in saecula. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saecula.
Oratio
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Orémus.
Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ignium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Ps:79:2-3
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Ioseph.
V. Qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Béniamin, et Manásse.
V. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus
Zach 9:9
Exsúlta satis, fília Sion, praedica, fília Ierúsalem: ecce, Rex tuus venit tibi sanctus et Salvátor.
Ps 18:6-7
Exsultávit ut gigas ad curréndam viam: a summo coelo egréssio eius, et occúrsus eius usque ad summum eius.
S. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Nenhum comentário:
Postar um comentário
Diga o que você realmente quer dizer, com sinceridade, mas não com maldade. Todo comentário é moderado.