Ps 118:151-152
Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas: inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum tu es.
Ps 118:1
Beati immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen
Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas: inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum tu es.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Orémus.
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut hi, qui in tua pietáte confídunt, ab omni cítius adversitáte liberéntur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Ps 84:8; 84:2
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis.
V. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Iacob.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus
Ps 84:7-8
Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Zach 14:5
Ecce, Dóminus véniet et omnes Sancti eius cum eo: et erit in die illa lux magna.
S. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Tui nos, Dómine, sacraménti libátio sancta restáuret: et a vetustáte purgátos, in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium.
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Nenhum comentário:
Postar um comentário
Diga o que você realmente quer dizer, com sinceridade, mas não com maldade. Todo comentário é moderado.